

Evangelium Secundum Joannem*
Caput 9: Versus 34
In peccatis natus est totus.Id est, cum clausis oculis, quod dicunt esse pro peccatis parentum, sed Christus totum sanat, extra oculos, intus cor aperit.Et tu doces nos? Et ejecerunt eum foras.Toties interrogando ut discerent, magistrum fecerant, sed ingrati docentem projecerunt. Sed quia expulsus, magis factus est Christianus.